1 | lmnpressumque nefas|lm insculptum Danaidum nefas. Donatus tamen 'inpressum' dicit coactum, quod a patre conpulsae sunt facere. sane fabula talis est. Aegyptus et Danaus fratres fuere. sed cum inter eos contentio de Memphidis imperio fuisset, multis saepe †aduotus contumeliis Danaus fratri Aegypto cessit imperio et relicta <patria> ad Peloponnesum perrexit. cuius cives ibi rex factus a suo nomine Danaos appellavit. quod cum Aegyptum momordisset, veritus, ne Danaus de filiabus per generos et nepotes auxilia conquireret, fraude concepta, filiis suis quinquaginta fratris filias in matrimonium postulavit. quas Danaus, dolorem exilii retinens, mox promisit. sed cum factae essent nuptiae, sponsae omnes sponsos suos, monente patre Danao, nuptiali nocte necaverunt: sola Hypermestra servato Lynceo fugam dedit, qui post adeptus patruum Danaum interemit. hae Danaides apud inferos hanc poenam habuisse dicuntur, ut in dolium pertusum aquam mittant. |