1 | lm|baltelm potest et synaeresis esse 'baltei', potest et hypermetrus versus; nam sequens a vocali inchoat. balteus autem a numero singulari masculini est tantum generis: Iuvenalis 'balteus et tunicae et cristae': in numero vero plurali et neutri: idem Iuvenalis 'quotiens rumoribus ulciscuntur baltea'. |