1 | lm|animusque sequuntur|lm 'animus' pro anima: nam animus consilii est, anima vitae. quidam secundum Epicureos animam per totum corpus divisam esse volunt, et exinde posse fieri ut quis amputata parte corporis vivat: animum vero esse τὸ ἡγεμονικὸν animae, sine quo vivere non possumus: ergo secundum sectam sibi notam poetam locutum. |