1 | lm|nunc mage sit|lm legitur et 'nunc magis est', unus tamen sensus est. sed si 'mage' legamus, propter metrum dictum est pro 'magis', sicut etiam 'pote' pro 'potis': Persius 'qui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve': quod adeo in usum venit, ut etiam in prosa inveniatur: Cicero in frumentaria 'mage condemnatum hominem in iudicium adducere non posse'. |
2 | lm|penetrabile|lm pro 'penetrale' dicitur: nam quod penetrat 'penetrale' dicitur, quod autem penetratur 'penetrabile'. |