monumenta.ch > Servius > 473
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 472 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 473

1 lm|rutulorum reicit arvis|lm respiciendo fecit partem feliciorem, ut 'aspice nos hoc tantum': quicquid enim Iuppiter videt, admodum iuvat.
2 lm|reicit|lm 're' naturaliter brevis est et eam pro longa posuit: sic alibi 'reice, ne maculis infuscet vellera pullis': quod licet possit excusari, quia cum facit 'reieci', 'i' inter duas vocales posita, producit superiorem, ut dicamus longam eam esse spe, quia per declinationem longa futura est: tamen quia in hac re argumentum magis est quam ratio, dicamus ectasin factam, quae poetis plerumque conceditur.
Servius HOME

bav1646.390 bnf7761.56 bnf7959.226 bnf7960.180 bnf10307.431 csg862.144 med221.331 uldBPL52.106