1 | lm|omnibus est|lm magna consolatio, quae ostendit non esse dolenda communia. quis enim indignetur, contingere eum quod omnium est? |
2 | lm|sed famam extendere factis|lm contra illud quod occurrebat, vitanda esse ardua, si communis omnibus mors esset, vita brevis, dicit ideo amandas esse virtutes, ut vitae brevitas fama et gloriae meritis possit augeri. |