monumenta.ch > Servius > 467
    >>> Versus 468

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 467

1 lm|stat sua cuique dies|lm sectis philosophorum poetae pro qualitate negotiorum semper utuntur, nec se umquam ad unam alligant nisi quorum hoc propositum est, ut fecit Lucretius, qui Epicureos tantum secutus est. scimus autem inter se sectas esse contrarias: unde fit ut in uno poeta aliqua contraria inveniamus, non ex ipsius vitio, sed ex varietate sectarum. illud namque quod ait in quarto 'sed misera ante diem', Epicureorum est, qui casibus cuncta concedunt: nunc quod dicit 'stat sua cuique dies', stoicorum est, qui dicunt fatorum statuta servari. sane prudenter fecit ut fluxam et vagam opinionem Epicureorum daret homini, id est sibi, - nam illud ex persona poetae dictum - hanc autem validam daret Iovi: nam stoici et nimiae virtutis sunt et cultores deorum. 'stat' autem fixa est. 'dies' vero tempus vitae; nam feminino usus est genere: cum enim masculino utimur, re vera diem significamus. sane prudenter negaturus a causa coepit, quia qui rogat, dum suspensus expectatione est, potest audire causam, cur sibi postea negatum sit; ceterum si statim neges, non admittit excusationem: ideo negaturus Iuppiter sic coepit.
2 lm|breve tempus vitae|lm quia quandoque finitur: ipse paulo post 'Rhaebe diu, res si qua diu mortalibus ulla est, viximus', item Cicero 'quid est enim hoc ipsum diu, in quo est aliquid extremum?'
Servius HOME

bav1646.389 bnf7761.55 bnf7959.226 bnf7960.180 bnf10307.431 csg862.142 med221.330 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik