1 | lm|cuperem ipse parens spectator adesset|lm aspere et amare dictum: multa enim mala graviora videntur si ante oculos nostros eveniant, quam si audiantur. tale est et in secundo de Polite 'qui nati coram me cernere letum fecisti': non enim obicit Pyrrho, quod occiderit, quia hoc ius belli exigebat, sed quare vidente patre: et his similia, ut 'inpositique rogis iuvenes ante ora parentum' et 'an fratris miseri letum ut crudele videres?' et 'vidi oculos ante ipse meos' et 'victum tendere palmas Ausonii videre'. |