monumenta.ch > Servius > 428
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 427 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 428

1 lm|oppositum|lm obstantem, fortiter pugnantem. et quidam dubium volunt, utrum 'pugnae oppositum', an 'nodum pugnae', quod est melius.
2 lm|nodumque moramque|lm bene addidit 'moram', ne 'nodum' aliud acciperemus: nam 'nodus' proprie est densa peditum multitudo, sicut 'turma' equitum, ut lectum est in disciplina militari. 'nodum' ergo pro difficultate accipe, quae vix possit resolvi.
Servius HOME

bav1646.389 bnf7761.54 bnf7959.225 bnf7960.180 bnf10307.430 csg862.139 med221.330 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik