monumenta.ch > Servius > 419
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 418 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 419

1 lmniecere manum parcae|lm traxerunt debitum sibi. et sermone usus est iuris: nam manus iniectio dicitur quotiens, nulla iudicis auctoritate expectata, rem nobis debitam vindicamus.
2 lm|telisque sacrarunt evandrlm multis experimentis ostenditur Vergilium subtiliter et aliud agentem ritum vetustissimorum sacrorum referre. hic ergo cum dicit 'telisque sacrarunt Euandri' docet, quidquid destinatum fuerit diis, id sacrum appellari. perveniri autem ad deos non posse, nisi libera ab onere corporis fuerit anima: quod nisi morte fieri non potest. oportune ergo his sacratum Halesum loquitur, cum inminebat interitus.
Servius HOME

bav1646.388 bnf7761.54 bnf7959.225 bnf7960.180 bnf10307.430 csg862.139 med221.330 uldBPL52.106