monumenta.ch > Servius > 320 > 388
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 387 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 388

1 lm|hinc sthenium petit|lm pro 'tunc', loci adverbium pro temporis.
2 lm|rhoeti de gente vetusta anchemolum|lm haec fabula in Latinis nusquam invenitur auctoribus. Avienus tamen, qui totum Livium iambis scripsit, hanc commemorat, dicens Graecam esse. Rhoetus ergo Marrubiorum rex fuerat in Italia, qui Anchemolo filio Casperiam superduxit novercam: hanc privignus stupravit. quo cognito cum eum pater persequeretur et ad poenam vocaret, fugiens ille se ad Turnum contulit: ad Daunum. merito ergo in bello Turni Dauni filio Anchemolus gratiam reddit. 'gente' autem 'vetusta' ideo, quia a Phorco, deo marino, originem ducere legitur. hoc totum Alexander Polyhistor tradit, quem Lucius Sulla civitate donavit.
Servius HOME

bav1646.388 bnf7761.53 bnf7959.225 bnf7960.179 bnf10307.430 csg862.136 med221.329 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik