1 | lm|ecce maris|lm quod est efficax, in fine posuit: nam dicit eos quo fugiant non habere, cum terra teneatur ab hostibus, mare autem pedibus transire non possint. castra vero ingredi turpissimum est: aut certe etiam hoc inpossibile, si ab hostibus obsidentur, ut quidam volunt, intellegentes 'et rapit acer totam aciem in Teucros' scilicet suam, quam ducebat, ceteris relictis. |
2 | lm|magna claudit nos obice pontus|lm periphrasis, id est mari claudimur. et modo usus habet, ut 'hic obex' dicamus, unde quidam 'magno obice' legunt. antiqui etiam 'haec obex' dicebant, secundum quod est 'magna obice'. hinc est quod non nulli vitant generis dubietatem et legunt 'magni', scilicet 'maris'. Caper tamen in libris dubii generis probat dici et 'hic obex' et 'haec obex', quod, ut diximus, hodie de usu recessit. |