1 | lm|boreae de gente suprema|lm aut originem ducentes a Zetho et Calai, qui filii Boreae et Orithyiae nymphae fuerunt, ut 'de gente' de genere accipiamus: aut certe in hyperboreis montibus natos, unde est origo venti Boreae. 'suprema' autem pro 'supremi Boreae'. si autem, ut quidam volunt, Boream principium generis accipiamus, erit 'suprema' dictum pro 'summa': quod si ventum intellegimus, 'suprema' ultima modo: sicut <enim> dictum est, initium flandi Boreas concipit <ab hyperboreis montibus>. |
2 | lmsmara|lm Thraciae civitas a monte Ismaro dicta. hic autem feminino 'Ismara', quia patriam dixit, ibi neutro 'iuvat Ismara Baccho conserere'. |