monumenta.ch > Servius > 341
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 340 <<<     >>> Versus 342

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 341

1 lm|moribunda|lm morienti similis. quod ita esse etiam Sallustius comprobat et ostendit, qui ait 'quasi vitabundus per tramites et saltuosa loca exercitum ductare': nam Iugurtha non vitabat legatum, sed se eum vitare simulabat. nam quia nomen est, ideo significat similitudinem, non passionem. quod si participialiter diceretur, a passivo veniret: omnia enim a passivo participia in 'dus' exeunt.
2 lm|moribunda|lm similis morienti: non enim participialiter aliquid significat, sed nominis habet significationem. nominis autem significatio similitudinem habet, non passionem. quando dico 'moriturus est', vere moriturus est; moribundus autem non vere, sed similis morienti est: unde et Sallustius dixit 'quasi vitabundus'.
3 lm|nervis|lm aut necessarie additur 'nervis', aut 'nervis' tantum 'pependit'.
Servius HOME

bav1646.387 bnf7761.62 bnf7959.225 bnf7960.179 bnf10307.429 csg862.132 med221.328 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik