monumenta.ch > Servius > 333
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 332 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 333

1 lm|suggere tela mihlm ordo est: suggere tela mihi, quae in campis Iliacis in Graecorum stetere corporibus: nullum enim dextera mea in Rutulos sine causa iaculabitur telum eorum, quae iam sunt caede hostium comprobata. qui vero 'steteruntque in corpore Graium' per coniunctionem, non per pronomen legunt, hi non 'que' sed 'autem' debuisse dici putant, et mutatam a poeta coniunctionem. alii 'que' coniunctionem pro 'enim' ponunt, ut 'primaque oriens erepta iuventa est'.
Servius HOME

bav1646.387 bnf7761.62 bnf7959.225 bnf7960.179 bnf10307.429 csg862.132 med221.328 uldBPL52.106