monumenta.ch > Servius > 331
    >>> Versus 332

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 331

1 lm|stringentia corpus|lm quidam ἐμφατικώτερον putant, id est iam stringentia. alii participium praesens pro futuro accipiunt, id est quae nisi essent deflexa, stringere habuerant.
2 lm|deflexit partim s. c. alma venus|lm male ait Donatus, hoc loco ante dictorum oblitum esse Vergilium, quod post Iovis prohibitionem bellis facit numina interesse, non respiciens, Iovem magis deos hortatum esse in foedera, quam a bellis prohibuisse: nam et paulo post tam Iuno, quam Iuturna bellis intererunt.
Servius HOME

bav1646.386 bnf7761.62 bnf7959.224 bnf7960.179 bnf10307.429 csg862.131 med221.328 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik