1 | lm|ecce pharon|lm legitur et 'Pharo', ut 'it clamor caelo', ut sit dativus ab eo, quod est 'hic Pharus'. si autem 'Pharon' legeris, figuratum est; nam de nominativo transit ad dativum, dicens 'clamanti'. |
2 | lmnertes|lm aut quod alii inertiam obiecerint: aut quia, ubi pugnari oportet, loqui inertis est. |