monumenta.ch > Servius > 316
    >>> Versus 317

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 316

1 lm|et tibi phoebe sacrum|lm omnes qui secto matris ventre procreantur, ideo sunt Apollini consecrati, quia deus est medicinae, per quam lucem sortiuntur: unde Aesculapius eius fingitur filius; ita enim eum procreatum supra diximus. Caesarum etiam familia ideo sacra retinebat Apollinis, quia qui primus de eorum familia fuit, exsecto matris ventre natus est, unde etiam Caesar dictus est: licet varia de etymologia huius nominis dicantur, ut diximus supra.
Servius HOME

bav1646.386 bnf7761.62 bnf7959.224 bnf7960.178 bnf10307.428 csg862.129 med221.327 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik