1 | lm|tunicam squalentem|lm splendentem loricam. 'squalentem auro' splendentem auro. et significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti: squalere enim dictum a squamarum crebritate atque asperitate, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur: alibi 'quem pellis aenis in plumam squamis auro conserta tegebat', et alibi 'iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat squamis'. quidquid igitur inculcatum obsitumque aliqua re erat squalere dicebatur. |
2 | lm|haurit|lm 'ferit' modo significat, sed non nudum latus, sed quod aperuerat: et putatur hysteroproteron. quidam militarem elocutionem putant: cum enim a latere quis aliquem adortus gladio occidit, 'haurit illum' dicunt. |