1 | lm|quod votis optastis adest|lm magna ars persuadentis est, ut quod cupit fieri, in praeiudicium trahat. sic hoc loco quia vult Turnus, ut optent pugnam eius socii, hanc eos semper dicit optasse. |
2 | lm|perfringere dextra|lm fortiter facere. et bene verbo usus est militari. |