1 | lm|laevo|lm noxio hic, ut 'si mens non laeva fuisset': alibi pro bono, ut 'siquem numina laeva sinunt'. an potius 'laevo' notio, quia canis circa austrum est et astrologi notia quae sunt in caelo sinistra vocant? quod autem ait 'contristat lumine', cum de stella loqueretur, quam armis splendentibus comparavit, bene hoc Statius ad ipsa arma transtulit, dicens 'armaque in auro tristia'. |