1 | lm|sirius ardor|lm Sirius stella est in ore canis, quae, ut in tertio diximus, quantum in ipsa est, pestifera est, sed pro qualitate adiacentium aut vincitur aut maioribus utitur viribus: hinc est quod, cum certo tempore semper oriatur, non semper est noxia. sed secundum physiologicos, idcirco <canis> caloris sidus putatur, quod id animal igneam vim habet: nam quod natura inimicum umorem habeat, propterea fieri ut aegre aquam hauriat ad restinguendam sitim: nam ideo eos, qui rabidi canis morsu continguntur, aquam refugere et, ni cito subveniatur, perire siti, quia †nifus eius animalis, quod contrarium umori sit, similiter in corpore humano saeviat. |