monumenta.ch > Servius > 270
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 269 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 270

1 lm|ardet apex capitlm ex sequentibus intellegimus Aeneae armorum fieri descriptionem; nam dicturus est 'at non audaci Turno fiducia cessit', quamvis talia arma conspiceret. si tamen primam respicias conexionem, quasi de Turno videtur dicere: quod non procedit. 'apex' coni altitudo hoc loco. est autem Homeri et locus et comparatio. hoc autem iste violentius posuit, quod ille stellae tantum facit comparationem, hic etiam stellae pestiferae, respiciens quas clades Rutulis sit inlaturus Aeneas. possumus tamen 'apex capiti' accipere utrumque eum fuisse conplexum cum dicit 'ardet apex capiti cristisque a vertice flamma funditur', et sacerdotis per apicem et viri fortis facere mentionem. dicitur autem apex virga, quae in summo pilleo flaminum lana circumdata et filo conligata erat, unde etiam flamines vocabantur. hoc autem nomen a veteribus tractum est: apere enim veteres ritu flaminum adligare dicebant; unde apicem dictum volunt.
Servius HOME

bav1646.385 bnf7761.62 bnf7959.224 bnf7960.178 bnf10307.427 csg862.125 med221.326 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik