monumenta.ch > Servius > 256
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 255 <<<     >>> Versus 257

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 256

1 lm|tantum effatus|lm breviter, ut supra ait, propter lucem iam maturam, id est plenam; nam non crepusculum, sed lux iam matura describitur.
2 lm|revoluta|lm id est aperta, sicut contra involutum dicimus esse quod clausum est.
3 lm|ruebat|lm autem non occidebat, sed oriebatur, cum impetu veniebat, quia per orbem: ut 'et ruit Oceano nox'. et est in sensu hysteroproteron: prius enim nox fugatur, sic dies oritur.
Servius HOME

bav1646.385 bnf7761.62 bnf7959.224 bnf7960.178 bnf10307.427 csg862.124 med221.326 uldBPL52.106