2 | lm|crastina lux mea si non inrita dicta putaris ingentes rutulae spectabit caedis acervos|lm 'spectabit' est vera lectio, et ordo est 'si mea dicta inrita non putaris, crastina lux ingentes acervos caedis videbit': nam male quidam 'spectabis' legunt et ad lucem referunt. quod non procedit; nullus enim sic loquitur: o Aenea, nisi quae dico minime credis, o lux crastina ingentes caedis acervos videbis. alii more antiquo 'lux' pro 'luce' accipiunt: Lucilius in tertio 'hinc media remis Palinurum pervenio nox' pro 'nocte'. Longus ait 'deest 'venerit'': unde et ipse 'spectabis' legit. |