monumenta.ch > Servius > 228
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 227 <<<     >>> Versus 229

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 228

1 lmgnarum adloquitur|lm aut praesentiae suae ignarum, aut quod e navibus nymphae factae sunt.
2 lm|vigilasne deum gens Aenea vigila|lm verba sunt sacrorum; nam virgines Vestae certa die ibant ad regem sacrorum et dicebant 'vigilasne rex? vigila'. quod Vergilius iure dat Aeneae, quasi et regi et quem ubique et pontificem et sacrorum inducit peritum. et bene primo interrogat, deinde quod vigilat, approbat. 'deum' autem 'gens' propter 'dis genite' et 'geniture deos'.
Servius HOME

bav1646.384 bnf7761.62 bnf7959.223 bnf7960.177 bnf10307.427 csg862.122 med221.326 uldBPL52.106