monumenta.ch > Servius > 107 > 344 > 490 > 83 > 202
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 201 <<<     >>> Versus 203

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 202

1 lm|gens illi triplex populi sub gente quaternlm quia Mantua tres habuit populi tribus, quae in quaternas curias dividebantur: et singulis singuli lucumones imperabant, quos tota in Tuscia duodecim fuisse manifestum est, ex quibus unus omnibus praeerat. hi autem totius Tusciae divisas habebant quasi praefecturas, sed omnium populorum principatum Mantua possidebat: unde est 'ipsa caput populis'. ergo Vergilius miscet novam et veterem Etruriam, ut utriusque principatum patriae suae adsignet, cum alioquin Mantua ad haec auxilia pertinere non debeat, quia Aeneas nulla a transpadanis auxilia postulaverit, cum omnis exercitus adversum Mezentium uno loco consederit. et propterea putatur poeta in favorem patriae suae hoc locutus, ut de hac sola trans Padum pro Aenea adversum Mezentium auxilia faciat venisse, quod nec populorum nomina, nec lucumonum rettulerit.
Servius HOME

bav1646.383 bnf7761.62 bnf7959.223 bnf7960.177 bnf10307.426 csg862.119 med221.325 uldBPL52.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik