1 | lm|dives avis|lm maioribus praepotens. et bene 'dives avis', quia non ab Ocno, sed ab aliis quoque condita fuit: primum namque a Thebanis, deinde a Tuscis, novissime a Gallis, vel, ut alii dicunt, a Sarsinatibus, qui Perusiae consederant. |
2 | lm|sed non genus omnibus unum|lm quia origo Mantuanorum et a Tuscis venit, qui in Mantua regnabant, et a Venetis: nam in Venetia posita est, quae et Gallia cisalpina dicitur. |