monumenta.ch > Servius > 198
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 198

1 lm|ocnus|lm iste est Ocnus, quem in bucolicis Bianorem dicit, ut 'namque sepulchrum incipit apparere Bianoris'. hic Mantuam dicitur condidisse, quam a matris nomine appellavit: nam fuit filius Tiberis et Mantus, Tiresiae Thebani vatis filiae, quae post patris interitum ad Italiam venit. alii Manto, filiam Herculis, vatem fuisse dicunt. hunc Ocnum alii Aulestis filium, alii fratrem, qui Perusiam condidit, referunt: et ne cum fratre contenderet, in agro Gallico Felsinam, quae nunc Bononia dicitur, condidisse: permisisse etiam exercitui suo ut castella munirent, in quorum numero Mantua fuit. alii a Tarchone Tyrrheni fratre conditam dicunt: Mantuam autem ideo nominatam, quod Etrusca lingua Mantum Ditem patrem appellant, cui cum ceteris urbibus et hanc consecravit.
2 lm|mantus|lm genetivus Graecus est: nam si latine declinaveris 'Mantonis' facit, sicut in Plauto legimus 'Ionis'.
Servius HOME

bav1646.383 bnf7761.62 bnf7959.223 bnf7960.177 bnf10307.426 csg862.119 med221.325 uldBPL52.106