1 | lm|namque ferunt luctu cycnum phaethontis amatlm Phaethon Clymenes et Solis filius fuit. qui cum doleret obiectum sibi ab Epapho, rege Aegypti, quod esset non de Sole, sed de adulterio procreatus, duce matre venit ad Solem et poposcit, ut si vere esset eius filius, petenda praestaret. quod cum Sol iurasset per Stygem paludem se esse facturum, petit ille ut eius currus agitaret. Sol post iusiurandum negare non potuit. acceptis itaque curribus Phaethon, cum orbitam solis exisset, et coepisset mundus ardere, a Iove fulminatus in Eridanum cecidit, qui et Padus vocatur. huius interitum flentes sorores, Phaethusa et Lampetusa, deorum miseratione in arbores commutatae sunt, ut hic dicit, in populos, ut in bucolicis, in alnos. fuit etiam quidam Ligus, Cycnus nomine, dulcedine cantus ab Apolline donatus, amator Phaethontis. qui cum eum fleret extinctum, longo luctu in avem sui nominis conversus est. qui postea ab Apolline inter sidera conlocatus est. cuius nunc filium Cupavonem dicit habere cycni pennas in galea ad formae paternae insigne monstrandum. |
2 | lm|crimen amor vestrum|lm Phaethontem amatum a Cycno aut pie aut turpiter, accipiamus necesse est. si turpiter, talis est sensus: crimen vestrum est, o Cycne et Phaethon, quod sic amastis; hoc vobis tantum potest obici. alii 'vestrum' pro 'tuum' accipiunt, et ad solum Cycnum referunt, ut 'vos, o Calliope, precor'. si pie amavit, secundum Asprum 'crimen' erit 'causa', ut alibi 'et crimine ab uno disce omnes', ut sit sensus: o Phaethontiades sorores et o Cycne, causa vestrum, id est vestrae mutationis, amor est, quia sic Phaethontem amastis, ut periretis. |