monumenta.ch > Servius > 487 > 183
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 182 <<<     >>> Versus 184

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 183

1 lm|qui caerete domo|lm ac si diceret 'qui sunt domo Carthagine'. Caere autem, ut et supra diximus, etiam Agylla dicitur, ἀπο τοῦ χαίρειν, quod verbum salutandi gratia apud Graecos dici solet. hanc Pelasgi condiderunt, qui cum sitim passi nec usquam aquam invenientes, casu quodam fontem invenissent, in eodem loco oppidum condiderunt. nec videatur contrarium, quod ait 'ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos', quasi et Turno et Aeneae praestet auxilium: nam illi Lausum fugientem secuti sunt, hi vero communi odio et consilio totius civitatis in Mezentium arma commoverunt.
2 lm|minionis|lm fluvius est Minio Tusciae, ultra Centumcellas.
Servius HOME

bav1646.382 bnf7761.62 bnf7959.223 bnf7960.177 bnf10307.426 csg862.115 med221.324 uldBPL52.105

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik