1 | lm|fibrae|lm fibrae sunt iecoris extremitates. |
2 | lm|parent|lm autem est 'peritissime agnoscuntur': quod ad omnia referendum est, fibras, sidera, voces avium et fulmina: nam si 'videntur' tantum accipias, cuiuis possunt videri, nec tamen intellegi. item voces avium non videntur, sed agnoscuntur auditae. nec 'parent' obtemperant procedit. nam quomodo sidera vel fibrae vel aves vel fulgura possunt obtemperare? |
3 | lm|parent|lm apparent ac patent, quasi nihil ei absconditum vel abstrusum sit. an hyperbolice tantam illi scientiam siderum vel ceterarum quas dixit rerum esse, ut ei parere videantur, sicut dicimus artes quibusdam esse subiectas? |