monumenta.ch > Servius > 334 > 98 > 174
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 173 <<<     >>> Versus 175

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 174

1 lmn exhaustis chalybum generosa metallis|lm quanto exhausta fuerit, tanto generosior, hoc est πολύγονος. ergo 'in exhaustis' non est una pars orationis: namque Plinius Secundus dicit, cum in aliis regionibus effossis metallis terrae sint vacuae, apud Ilvam hoc esse mirum quod sublata renascuntur et rursum de isdem locis effodiuntur. Varro et aliud dicit, nasci quidem illic ferrum, sed in stricturam non posse cogi nisi transvectum in Populoniam Tusciae civitatem, ipsi insulae vicinam.
Servius HOME

bav1646.382 bnf7761.62 bnf7959.222 bnf7960.176 bnf10307.425 csg862.113 med221.324 uldBPL52.105

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik