monumenta.ch > Servius > 166
    >>> Versus 167

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 166

1 lm|massicus aerata princeps secat aequora tigrlm inter auxilia accipiendum: nam Aeneae prima est navis. et licet sit catalogus in quo enumerantur hi qui venerunt de Tuscia, invenit tamen aliquam varietatem, quod hos navibus venisse commemorat, cum in septimo Turni praesidia per terram venisse memoraverit. sane sciendum amare Vergilium Italis ducibus dare nomina vel fluviorum vel montium. ut ergo supra Almonem et Aventinum commemoravit, sic nunc Massicum dicit: nam Massicus mons est, unde et vinum Massicum dicitur. plerique tamen Massicum nolunt proprium esse nomen, sed appellativum, dicentes Osinium esse Massicum regem: nam paulo post dicturus est 'qua rex Clusinis advectus Osinius oris', et nunc dicit 'qui moenia Clusi'. multi alium Massicum, alium Osinium esse volunt. 'tigri aerata' cuius rostrum erat in similitudem tigridis; namque solent naves vocabula accipere a pictura tutelarum. hinc est 'hunc vehit inmanis Triton', item 'et aurato fulgebat Apolline puppis'. 'tigri' autem secundum regulam dixit: nam Graeca nomina quae genetivum singularem in 'dis' mittunt, in eo tantum et in dativo crescunt, in accusativo et ablativo paria sunt nominativo, ut 'tigris tigridis tigridi tigrin tigris a tigri', 'Isis Isidis Isidi Isin Isis Isi': si aliter invenerimus, abusive dictum est, ut in Lucano 'ocior et caeli flammis et tigride feta'.
Servius HOME

bav1646.381 bnf7761.62 bnf7959.222 bnf7960.176 bnf10307.425 csg862.111 med221.323 uldBPL52.104

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik