monumenta.ch > Servius > 164
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 163 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 164

1 lm|tuscis|lm Tusci a frequenti sacrificio sunt dicti ἀπὸ τοῦ θύειν: unde Tuscos populos bene dicimus. Tusciam vero non debemus dicere, quia nequaquam in idoneis auctoribus legitur, sed aut Etruria dicenda est ab Etrusco principe, aut Lydia a Lydo, aut Tyrrhenia ab eius fratre, qui, ut supra diximus, cum parte populi de Maeonia venit ad Italiam. quod ergo hic dicit Vergilius 'Tuscis comitetur ab oris', de Tuscorum finibus intellegendum est.
Servius HOME

bav1646.381 bnf7761.62 bnf7959.222 bnf7960.176 bnf10307.425 csg862.111 med221.323 uldBPL52.104