2 | lm|rostro phrygios subiuncta leones|lm pro 'subiunctos leones habens'. vult pro iugo rostrum navis fuisse, leones autem singulos in singulis navis partibus fuisse depictos. sane notatur a criticis Vergilius hoc loco, quemadmodum sic cito dixit potuisse naves Aeneae fieri: quod excusat pictura, quam solam mutatam debemus accipere. ergo hanc navem Aeneae ab Etruscis datam intellegamus. quidam volunt hanc navem ex his esse quibus Aeneas ad Euandrum erat evectus, et ad Etruriam terra esse portatam. |