1 | lm|admonet inmiscetque preces|lm partim rogat, partim admonet hoc solacium esse vitae humanae tutissimum, si vel mutua dentur auxilia, vel in prosperis positi etiam subiecta considerent. et est superioris versus expressio: nam edocet, quae peterent et quod eum sollicitabat. 'admonet' vero vel causa Mezentii, vel quia instabilis est et vaga fortuna. |
2 | lm|tarchon|lm hoc nomen ubique Graece ponit, excepto uno in loco, ut est 'haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni': quod metri causa fecit. |