monumenta.ch > Servius > 505 > 150
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 149 <<<     >>> Versus 151

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 150

1 lm|quid|lm
2 lm|ve|lm
3 lm|petat|lm scilicet auxilium.
4 lm|quidve ipse ferat|lm vicissitudinem auxilii, ut supra Euandro 'accipe daque fidem'. multi autem 'quidque petat quidque ipse ferat' dicunt oportuisse dici, sed mutatam coniunctionem: neque enim ex alterius persona exponitur, sed totum ex Aeneae, et ideo 'que' coniunctione opus fuisse; 've' enim proprie 'vel' significat, ut sic 'nec patris Anchisae cineres manesve revelli'.
5 lm|mezentius arma quae sibi conciliet|lm inicit latenter timorem, ne forte possit collectis auxiliis Mezentius in regna remeare, a quibus fuerat ante depulsus.
Servius HOME

bav1646.381 bnf7761.62 bnf7959.222 bnf7960.176 bnf10307.424 csg862.109 med221.323 uldBPL52.104

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik