monumenta.ch > Servius > 145
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 145

1 lm|et capys hinc nomen campanae ducitur urblm iste quidem dicit a Capy dictam Campaniam. sed Livius vult a locis campestribus dictam, in quibus sita est. sed constat eam a Tuscis conditam viso falconis augurio, qui Tusca lingua capys dicitur, unde est Campania nominata. Tuscos autem omnem paene Italiam subiugasse manifestum est.
2 lm|hinc nomen campanae ducitur urblm iste quidem hoc dicit, sicut Ovidius, qui Capyn de Troianis esse commemorat 'ille dedit Capyi repetita vocabula Troiae', Coeliusque Troianum Capyn condidisse Capuam tradidit eumque Aeneae fuisse sobrinum. alii Campum Samnitem condidisse Capuam confirmant. sed Capuam vult Livius a locis campestribus dictam, in quibus sita est. alii a Capy Atyis filio, Capeti patre, tradunt. alii hunc Capyn filium Capeti volunt esse, Tiberini avum, ex quo fluvius Tiberis appellatus est, eumque Capuae conditorem produnt. constat tamen eam a Tuscis conditam de viso falconis augurio, qui Tusca lingua capys dicitur: unde est Capua nominata. Tuscos autem aliquando omnem Italiam subiugasse manifestum est. alii a Tuscis quidem retentam et prius Vulturnum vocatam: Tuscos a Samnitibus exactos Capuam vocasse ob hoc quod hanc quidam Falco condidisset, cui pollices pedum curvi fuerunt quem ad modum falcones aves habent, quos viros Tusci capyas vocarunt. Varro dicit propter caeli temperiem et caespitis fecunditatem campum eundem Capuanum cratera dictum quasi sinum salutis et fructuum.
Servius HOME

bav1646.381 bnf7761.62 bnf7959.222 bnf7960.176 bnf10307.424 csg862.109 med221.323 uldBPL52.104