1 | lm|pactolusque inrigat auro|lm Pactolus et Hermus Lydiae flumina sunt, aurum sicut Tagus trahentia. sed Pactoli fabula talis est: Mida rex cum ibi regnaret, Silenus captus ab eius sociis et vinctus est. miseratione vel prudentia eum et resolvi fecit et omni adfabilitate fovit. quibus rebus ille gratiam rependens, praestitit Midae, ut quicquid tetigisset, in aurum verteretur; sed cum ille quaecumque contigisset in aurum convertens, fame periclitaretur, ex praecepto in Pactolum fluvium abluendi gratia se mittere iussus est. in quem se cum iecisset, ferendi auri naturam flumini dedit, ipse destitit in aurum quae contingebat mutare. 'inrigat' autem 'auro' mire, cum ramenta quaedam auri inveniri dicantur. |