1 | lm|quae cuique est fortuna hodie|lm specialiter Iuppiter pro Troianis agit, sed hac arte, ut videatur totum pro Iunone loqui. et re vera verba pro Iunone sunt, sed altius intuens deprehendit Troianorum favorem: nam dicendo 'nulli favebo' et in eo statu fore res in quo sunt hodie, significat se favere Troianis, quorum ducis adventu statim victoria consequitur. et vult nihil valere ea quae aut Venus conquesta fuerat de absentia Aeneae, aut Iuno de Turni parentibus dixerat, in eius scilicet commendationem. |