1 | lm|accipite ergo animis|lm totus hic locus de primo Lucilii translatus est libro, ubi inducuntur dii habere concilium et agere primo de interitu Lupi cuiusdam ducis in republica, postea sententias dicere. sed hoc quia indignum erat heroo carmine, mutavit et induxit primo loquentem Iovem de interruptis foederibus, cuius orationem interrupit Venus, post secuta Iunonis verba sunt quibus redarguit Venerem: unde nunc Iuppiter illud quod omiserat, reddit, dicens: ergo quoniam pacem esse non sinitis, ea quae sum dicturus accipite. et hoc significant versus, qui subsequuntur. |