monumenta.ch > Servius > 91
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 90 <<<     >>> Versus 92

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 91

1 lm|foedera solvere furto|lm legitur in historiis quod Troiani cum Graecis foedus habuerunt. tunc etiam Paris est susceptus hospitio et sic commisit adulterium. ergo 'foedera solvere furto' amicitias adulterio dissipare: nam furtum est adulterium, unde est 'et dulcia furta'. et eversi Ilii haec est vera causa: nam foedera quae inter Graecos et Troianos fuerunt, ita soluta sunt. Hercules cum expugnato Ilio filiam Laomedontis Hesionam, Priami sororem, Telamoni dedisset, profecti sunt legati cum Priamo et eam minime repetere potuerunt, illis dicentibus se eam habere iure bellorum. unde commotus Priamus misit Paridem cum exercitu, ut aliquid tale abduceret, aut uxorem regis, aut filiam. qui expugnata Sparta Helenam rapuit. hinc ergo Vergilius utrumque tangit, et istam historiam quam modo diximus, et propter iudicium Paridis: quamvis fabula sit illa res et a poetis composita.
2 lm|foedera solvere furto]|lm an quod Paridem victum a Menelao subripuit morti? an quod Pandarus dissipavit, ut sit 'per furtum'?
Servius HOME

bav1646.379 bnf7761.61 bnf7959.221 bnf7960.175 bnf10307.423 csg862.101 med221.321 uldBPL52.103

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik