1 | lm|proque viro nebulam|lm ad obprobrium pro viro dixit, non pro filio, rem inanem obpositam. dicit autem quando eum Venus a Diomede liberavit, vel Neptunus ab Achille: quod Veneri inputatur, quia in eius gratiam factum est. |
2 | lm|ventos inanes|lm vacuos. et est nebulae definitio. |