monumenta.ch > Servius > 79
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 78 <<<     >>> Versus 80

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 79

1 lm|legere|lm furari: unde et sacrilegi dicuntur, quia sacra legunt, hoc est furantur: alibi 'vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper'.
2 lm|gremiis abducere pactas|lm id est sponsas: nam ante usum tabularum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se consentire in iura matrimonii, et fideiussores dabant: unde admissum est ut sponsum dicamus virum a spondendo, et sponsam promissam. ceterum proprie sponderi puellae est: ergo sponsus non quia promittitur, sed quia spondet et sponsores dat. sane exaggeratio est nimia in eo quod ait 'gremiis abducere', tamquam iam uxores.
Servius HOME

bav1646.378 bnf7761.61 bnf7959.220 bnf7960.174 bnf10307.422 csg862.100 med221.321 uldBPL52.103

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik