monumenta.ch > Servius > 76
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 75 <<<     >>> Versus 77

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 76

1 lm|pilumnus avus|lm comparat genus Turni cum Aeneae, dicens etiam avum eius deum esse. Varro Pilumnum et Pitumnum infantium deos esse ait eisque pro puerpera lectum in atrio sterni, dum exploretur an vitalis sit qui natus est: Piso Pilumnum dictum, quia pellat mala infantiae. sed Pilumnus idem Stercutius, ut quidam dicunt, qui propter pilum inventum, quo fruges confici solent, ita appellatus est. si ergo proavus Latini est, non Turni avus: nam Stercutii Picus, Pici Faunus, Fauni Latinus est filius. sed in his nominibus abutitur poeta.
2 lm|diva venilia mater|lm hoc ad Veneris obtrectationem dicit 'cui diva Venilia mater': nam Venilia nympha est. Pilumnum autem avum Turni ideo dicit, ut a vicino nobilis genere esse videatur, sicut est Aeneas: nam paulo post dictura est ipsa Iuno 'Pilumnusque illi quartus pater'. sane hanc Veniliam quidam Salaciam accipiunt, Neptuni uxorem: Salaciam a salo, Veniliam quod veniam det †negentibus.
Servius HOME

bav1646.378 bnf7761.61 bnf7959.220 bnf7960.174 bnf10307.422 csg862.99 med221.320 uldBPL52.102

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik