1 | lmndignum est italos Troiam circumdare flammis|lm rhetoricum est: nam quotiens aliqua non possumus solvere, paria opponimus. quod nunc Iuno facit: nam negare non potest nec solvere quia obsidentur Troiani: unde dicit, hoc indignum est, Troianos obsideri, aliena eos matrimonia praeripere dignum est. sic in bucolicis dic, quibus in terris et eris mihi magnus Apollo, tris pateat caeli spatium non amplius ulnas: quod quia non potuit solvere, et ipse obiecit dic, quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores. |