monumenta.ch > Servius > 71
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 70 <<<     >>> Versus 72

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 71

1 lm|Tyrrhenamque fidem|lm 'fidem' auxilium petens; an 'fidem' sacramentum, quod adhibetur ad belli societatem? 'agitare' autem ad gentes pertinere melius est. ergo 'Tyrrhenam fidem' extrinsecus accipiendum 'invocare' aut 'petere'.
2 lm|Tyrrhenamque fidem|lm inire societatem cum inimicis gentibus Turno: aut certe disrumpere foedera, quae Turnus cum Tyrrhenis inierat. sciendum sane Turnum auxiliorum causa ad Mezentium confugisse.
3 lm|gentes quietas|lm nam licet vellent in bella prorumpere, tamen erant quietae propter illud oraculum 'externos optate duces'.
Servius HOME

bav1646.378 bnf7761.61 bnf7959.220 bnf7960.174 bnf10307.422 csg862.98 med221.320 uldBPL52.102