monumenta.ch > Servius > 60
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 59 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 60

1 lm|atque solum quo Troia fuit|lm sic in tertio 'et campos ubi Troia fuit'.
2 lm|xanthum et simoenta redde oro miseris|lm ambiguum est utrum dicat, redde nobis re vera Troiam antiquam, an, redde nobis terras in Italia ad similitudinem Troiae: novimus enim hanc fuisse consuetudinem, ut advenae patriae suae imaginem sibi redderent, ut 'effigiem Xanthi Troiamque videtis'. bene ergo Venus medio usa est genere loquendi, ut utrumque significaret, et antiquae reditum Troiae et imperium Italiae, quod Troianis Iuppiter ad similitudinem Troiae fore promiserat. et magis hoc est quod latenter desiderat atque petit.
Servius HOME

bav1646.377 bnf7761.61 bnf7959.220 bnf7960.174 bnf10307.422 csg862.96 med221.320 uldBPL52.102