1 | lm|per eversae genitor fumantia Troiae|lm cum dicimus 'rogo te per deos', hoc videmur dicere: memineris religionis curae esse petitionem meam, sicut in primo expressit at sperate deos memores fandi atque nefandi; cum autem dicimus 'rogo te per miserias meas', videmur dicere: memineris ab eo te rogari qui miserias pertulit, ut qui rogatur ad misericordiam miseriarum commemoratione flectatur, sicut est nunc in Veneris petitione: nam ideo sic rogat, ut commemoratione infelicitatis Troianae impetret misericordiam. alias stultum est cum adiuratur Iuppiter per excidia Troianorum. Sallustius in primo 'postremo ipsos colonos per miserias et incerta humani generis orare'. 'fumantia' autem 'quae fumaverunt', non enim fumant iam. |